Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.24.1 | Cic. Fam. 10.24.2 (English) | >>Cic. Fam. 10.24.6 |
10.24.1
facere non possum quin in singulas res meritaque tua tibi gratias agam , sed me hercules facio cum pudore . neque is enim tanta necessitudo , quantam tu mihi tecum esse voluisti , desiderare videtur gratiarum actionem , neque ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis et malo praesens observantia , indulgentia , adsiduitate memorem me tibi probare . quod si mihi vita contigerit , omnis gratas amicitias atque etiam pias propinquitates in tua observantia , indulgentia , adsiduitate , vincam ; amor enim tuus ac iudicium de me utrum mihi plus dignitatis in perpetuum an voluptatis cotidie sit adlaturus non
facile dixerim .
de militum commodis fuit tibi curae ; quos ego non potentiae meae causa (nihil enim me non salutariter cogitare scio ; ornari volui a senatu , sed primum quod ita meritos iudicabam , deinde quod ad omnis casus coniunctiores rei p .
esse volebam , novissime ut ab omni omnium sollicitatione
aversos eos talis vobis praestare possem , quales adhuc fuerunt .
10.24.3
nos adhuc hic omnia integra sustinuimus . quod
consilium nostrum , etsi quanta sit aviditas hominum non sine causa †talis victoriae scio , tamen vobis probari spero .
non enim , si quid in his exercitibus sit offensum , magna subsidia res p . habet expedita , quibus subito impetu ac latrocinio parricidarum resistat . copias vero nostras notas tibi esse arbitror . in castris meis legiones sunt veteranae . . tres , tironum vel luculentissima ex omnibus una , in castris
Bruti una veterana legio , altera bima , octo tironum . ita universus exercitus numero amplissimus est , firmitate exiguus . quantum autem in acie tironi sit committendum , nimium saepe expertum habemus .
10.24.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.24.1 | Cic. Fam. 10.24.2 (English) | >>Cic. Fam. 10.24.6 |